- VIRITIM legendi militem mos
- VIRITIM legendi militem mosapud C. Nepotem occurrit in Pausania, c. 1. Mardonius----cum ducentis milibus peditum, quos viritrim legerat etc. Erat autem ista delectus huius ratio, quâ vir virum suae salutis causâ legerat, cum quo in proeliis versaretur: nec Romanis et reliquae Italiae insolens, uti Livius docet, l. 9. c. 39. Cum vir virum legisset. Germanis quoque in usu, uti videre est apud Caesarem, de Bell. Gall. l. 1. c. 48. et Iustin. l. 2. c. 13.Gebhardus, ad Nepotis l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.